monumenta.ch > Servius > 180
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 179 <<<     >>> Versus 181

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 180

1 lm|Aeneas|lm merita personarum vilibus officiis interesse non debent: quod bene servat ubique Vergilius, ut hoc loco, item in sexto cum diversis officiis Troianos diceret occupatos, ait 'at pius Aeneas arces quibus altus Apollo praesidet': nisi cum causa pietatis intervenit, ut ad sepeliendum socium Misenum de Aenea dixit 'paribusque accingitur armis'.
2 lm|scopulum|lm id est speculam. et quando speculationem significamus, generis est feminini, ut 'specula Misenus ab alta'. speculum autem, in quo nos intuemur, generis est neutri, ut Iuvenalis 'speculum civilis sarcina belli'.
Servius HOME

bav1646.126 bnf7959.74 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.216 med221.105 ubk206.29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik