monumenta.ch > Servius > 528 > 179
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 178 <<<     >>> Versus 180

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 179

1 lm|et torrere parant flammis et frangere saxo|lm multi hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari. qui tamen etiam contra hoc illo se tuentur exemplo 'nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo' et volunt etiam hic hysteroproteron esse. quod falsum est; nam et hodie siccari ante fruges et sic frangi videmus. et quia apud maiores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi. unde et pinsores dicti sunt, qui nunc pistores vocantur. pinsere autem dici Persius probat, ut 'a tergo quem nulla ciconia pinsit'. quidam ne hysteroproteron sit, alios torrere, alios frangere accipiunt. Accius Troadibus nocturna saxo fruges franges torridas. sane his versibus 'tum Cererem corruptam undis' et 'torrere parant flammis et frangere saxo' ius pontificum latenter attingit. flamines autem farinam fermentatam contingere non licebat. cum autem dicit 'Cererem corruptam undis' et 'torrere p. f. et f. s.', quid aliud ostendit, quam mox eos sine fermento panem coxisse, qui omnes fruges corruptas protulerunt? non autem exspectasse eos fermentum, docet illo versu 'tum victu revocant vires'.
Servius HOME

bav1646.126 bnf7959.74 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.216 med221.105 ubk206.28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik