Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 177
1 | lm|cererem|lm metonymia pro frumento. |
2 | lm|corruptam undis|lm aqua emollitam. |
3 | lm|cerealiaque arma|lm fugiens vilia ad generalitatem transiit propter carminis dignitatem et rem vilem auxit honestate sermonis, ut alibi, ne lucernam diceret, ait 'testa cum ardente viderent scintillare oleum'. et sciendum est iudice euphonia dici 'Cerealia' vel 'Cerialia', 'Typhoea' vel 'Typhoia', 'Caesareanus' vel 'Caesarianus'. in his ergo licentia derivationis est. |
4 | lm|cerealiaque arma]|lm 'arma' enim generaliter omnium rerum instrumenta dicuntur, ubi reponuntur armaria dicta sunt. Nigidius de hominum naturalibus IIII. 'omnis enim ars materia inventa circa quam versetur, ferramenta vasa instrumentum armamentaque primum comparat, per quae opera sua efficere possit'. |