2 | lm|rapuitque in fomite flammam|lm paene soloecophanes est; nam cum mutationem verbum significet, ablativo usus est: sed hoc solvit aut antiqua circa communes praepositiones licentia, ut est 'conditus in nubem', contra 'et nota conduntur in alvo', item 'saeva sedens super arma' et 'geminae super arbore sidunt'. Cicero quod ille in capite ab hostium duce acceperat, item 'et si fortes fueritis in eo, quem nemo sit ausus defendere'. aut 'rapuit' raptim fecit flammam in fomite, id est celeriter. et mire 'rapuit', opus est enim celeritate ad tale ministerium. sane fomites sunt assulae quae ab arboribus cadunt quando inciduntur, quod foveant ignem. Clodius Scriba commentariorum IIII. 'fomenta taleae excisae ex arboribus', item alio loco 'astulae ambustae, ligna cavata a fungis nomine excepto'. |