1 | lm|silici scintillam excudit|lm bene adiecit speciem, quia in lapidibus certis invenitur ignis. 'excudit' autem est feriendo eiecit, quia cudere est ferire; unde et incus dicitur, quod illic aliquid cudamus, id est feriamus. |
2 | lm|achates|lm adlusit ad nomen, nam achates lapidis species est: bene ergo ipsum dicit ignem excusisse. unde etiam Achaten eius comitem dixit. lectum est enim in naturali historia Plinii, quod si quis hunc lapidem in anulo habuerit, gratiosior est. |