monumenta.ch > Servius > 526 > 402 > 170
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 169 <<<     >>> Versus 171

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 170

1 lm|huc septem Aeneae c. n.|lm quidam volunt hoc loco quaestionem nasci. si favet Neptunus Troianis, cur cum omnibus navibus ad Africam non pervenit Aeneas? sed Neptunus postquam sensit tempestatem commotam, potuit de periculo liberare Troianos, ante facta vero mutare non potuit. nam et Orontis navem cum omnibus sociis eius constat perisse: et simul libri oeconomia perisset, si Aeneas cum omnibus navibus pervenisset. volunt autem septem naves ita interim colligi, ut una Aeneae sit, tres de saxis a Cymothoe et Tritone, tres de syrtibus, Neptuno syrtes navigabiles faciente, liberatae sint, reliquae tantum dispersae sint, quas paulo post legimus ad Africae litus adpulsas. novam tamen rem Naevius bello Punico dicit, unam navem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.
Servius HOME

bav1646.126 bnf7959.73 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.215 med221.104 ubk206.27