monumenta.ch > Servius > 164
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 163 <<<     >>> Versus 165

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 164

1 lm|tuta|lm a tempestate defensa, ideo et 'silent'.
2 lm|tum|lm pro praeterea.
3 lm|tum silvis scaena coruscis|lm 'silvis coruscis' hoc est silvarum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalis 'longa coruscat serraco veniente abies'. et posuit septimum pro genetivo, ut superius 'pulchra prole'. alii 'coruscis' tremulis vel vibrantibus accipiunt.
4 lm|scaena|lm inumbratio. et dicta scaena ἀπὸ τῆς σκιᾶς. apud antiquos enim theatralis scaena parietem non habuit, sed de frondibus umbracula quaerebant. postea tabulata conponere coeperunt in modum parietis. scaena autem pars theatri adversa spectantibus, in qua sunt regia.
Servius HOME

bav1646.125 bnf7959.73 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.215 med221.104 ubk206.26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik