monumenta.ch > Servius > 159
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 158 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 159

1 lm|est in secessu|lm topothesia est, id est fictus secundum poeticam licentiam locus. ne autem videatur penitus a veritate discedere, Hispaniensis Carthaginis portum descripsit. ceterum hunc locum in Africa nusquam esse constat, nec incongrue propter nominis similitudinem posuit. nam topographia est rei verae descriptio.
2 lm|secessu|lm sinu secreto.
3 lm|locus|lm subaudis 'quem', ut superius 'urbs antiqua fuit'. et sciendum est, quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine <proprium]2 sequitur nomen alterius generis, medium illud pronomen proprii nominis genus sequitur, ut Sallustius 'est in carcere locus, quod Tullianum appellatur'. ecce proprio iunxit, non appellativo; Tullianum enim proprium est, carcer appellativum. si autem utraque nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus respondemus.
4 lmnsula portum efficit|lm 'quem locum' subaudimus, vel 'in quo insula portum efficit'; hoc enim solummodo portus, quod illi insula anteposita est.
Servius HOME

bav1646.125 bnf7959.73 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.215 med221.104 ubk206.26