monumenta.ch > Servius > 13 > 206 > 386 > 156
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 155 <<<     >>> Versus 157

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 156

1 lm|flectit|lm quidam 'flectit' pro regit accipiunt, ut interdum 'torquet' in eodem significatu ponit 'qui numine torques'.
2 lm|curru|lm non, ut quidam putant, pro 'currui' posuit, nec est apocope, sed ratio artis antiquae, quia omnis nominativus pluralis regit genetivum singularem et isosyllabus esse debet, ut hae musae huius musae, hi docti huius docti. item a genetivo singulari dativus regitur singularis, ut isosyllabus sit, ut huius docti huic docto. inde ergo est 'curruque abscisa duorum suspendit capita' et 'libra die', ne, si 'diei' fecisset, maior esset nominativo plurali.
3 lm|secundo|lm Troianis obsequenti. et tractus est sermo a sequentibus servis, id est pedisequis secundis: unde et secundam fortunam dicimus, quod secundum nos est, id est prope nos.
Servius HOME

bav1646.125 bnf7959.73 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.215 med221.104 ubk206.25