3 | lm|vulgus|lm et masculini generis et neutri lectum est: generis neutri hoc loco, alibi masculini, ut in 'vulgum ambiguas'. et hoc est artis ut masculino utamur, quia omnia Latina nomina in us exeuntia, si neutra fuerint, tertiae sunt declinationis, ut pecus pecoris: si autem secundae fuerint declinationis, masculina sunt; 'vulgi' autem facit, non 'vulgeris', ut docti, clari. usurpatum tamen est neutrum genus propter unum Graecum nomen, id est pelagus. cum enim pelagi faciat, neutri tamen est generis. |