monumenta.ch > Servius > 570 > 320 > 148
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 147 <<<     >>> Versus 149

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 148

1 lm|ac veluti magno in populo|lm iste tempestati populi motum comparat, Tullius populo tempestatem: pro Milone 'equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum'. ita et Homerus seditioni tempestatem κινήθη δ' ἀγορὴ ὡς κύματα μακρὰ θαλάσσης. ideo autem 'magno' addidit, quia ubi frequens est populus, ibi et crebra seditio. et quidam 'populum' totam civitatem, 'vulgum' vero plebem significari putant.
2 lm|saepe|lm autem ut fieri solet.
Servius HOME

bav1646.124 bnf7959.73 bnf7960.54 bnf7962.27 bnf10307.214 med221.103 ubk206.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik