monumenta.ch > Servius > 147
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 146 <<<     >>> Versus 148

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 147

1 lm|atque rotis summas l. p. v.|lm bene non moratur in descriptione currus, ut citius liberetur Aeneas. * * *
2 lm|perlabitur undas|lm figura est. quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam nomini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et faciebant honestam elocutionem. nos dicimus 'per undas labitur', illi dicebant 'perlabitur undas'. item 'per forum curro' et 'percurro forum'. notandum plane quod plerumque suum regit casum, plerumque ad ablativum transit.
Servius HOME

bav1646.124 bnf7959.73 bnf7960.54 bnf7962.27 bnf10307.214 med221.103 ubk206.24