monumenta.ch > Servius > 144
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 143 <<<     >>> Versus 145

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 144

1 lm|cymothoe|lm nomina deorum plerumque de causis sunt ficta ab elementis, quae numina dici voluere maiores, ut 'Cymothoe', id est cursus fluctuum, ἀπὸ τοῦ θέειν τὸ κῦμα.
2 lm|triton|lm deus marinus, Neptuni et Salaciae filius, deae marinae ab aqua salsa dictae.
3 lm|adnixus|lm antiquum est, ut 'conixus', quibus hodie non utimur; dicimus enim 'adnisus' et 'conisus'. sed et multa alia usus contra antiquitatem vindicavit. illi enim 'parsi' dicebant, nos dicimus 'peperci'. item nos dicimus 'suscepi', illi dicebant 'succepi', ut 'succepitque ignem foliis'.
4 lm|adnixus|lm zeugma est, 'adnixi' enim debuit dicere, ut paulo post 'haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum, aut portum tenet'. ergo 'adnixus' ad Tritonem tantum pertinet, quia Cymothoen iuvabat. quibusdam sane non videtur zeugma, quia 'adnixus', non 'conixus'. ordo tamen est 'Cymothoe simul et Triton acuto detrudunt naves scopulo', ab aris scilicet in quas 'tris Notus in s. l. t'.
Servius HOME

bav1646.124 bnf7959.72 bnf7960.54 bnf7962.27 bnf10307.214 med221.103 ubk206.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik