1 | lm|dicto citius|lm non antequam diceret, dixit enim 'haec ait'; sed citius, quam dici potest. |
2 | lm|placat|lm sub poetica licentia physicam quoque tangit rationem. mare enim dicitur esse Neptunus, quem superius dixit graviter commotum, quia tempestas erat. nunc ait 'placat', quia iam sedari coeperant maria. |