monumenta.ch > Servius > 141
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 140 <<<     >>> Versus 142

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 141

1 lm|clauso|lm quia dimittere ventos non ipsius est, sed iubentis. et hoc est 'foedere certo et dare iussus habenas'.
2 lm|ventorum|lm non otiose, sed per exprobrationem, poterat enim dicere 'vestro', sed ut supra 'meo sine numine venti'.
3 lm|carcere regnet|lm licet carcer sit, tamen regnum est Aeoli; haec enim pro adfectu possidentis intellegenda sunt, ut alibi cum de rure loqueretur 'post aliquot mea regna videns mirabor aristas'. et bene regnum Aeoli custodiam carceris dixit.
Servius HOME

bav1646.124 bnf7959.72 bnf7960.54 bnf7962.27 bnf10307.214 med221.103 ubk206.23