monumenta.ch > Servius > 140
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 139 <<<     >>> Versus 141

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 140

1 lm|vestras eure domos|lm irascentum est uti proprio nomine, ut Terentius 'ego te in pistrinum Dave dedam'. aut quasi contra principem tempestatis irascitur, quem primum constat egressum, quia supra 'una Eurusque Notusque ruunt'. quod autem dixit 'saxa inmania, vestras domos' de Pseudulo Plauti tractum est, ubi ait 'nisi forte carcerem aliquando effregistis vestram domum'. et figurate 'saxa, domos'; vario enim significatu idem ostenditur.
2 lmactet|lm pro glorietur, sicut in georgicis 'nullo tantum se Moesia cultu iactet'. et hoc ex accidenti sumptum, quoniam quicumque sunt in aliqua re gloriosissima motu quodam et incessu corpus suum iactant.
3 lm|aula|lm inrisio est; sequitur enim 'carcere'. et nihil tam contrarium si simpliciter intellegamus.
Servius HOME

bav1646.124 bnf7959.72 bnf7960.54 bnf7962.27 bnf10307.214 med221.103 ubk206.23