monumenta.ch > Servius > 133
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 132 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 133

1 lmam caelum terrasque|lm aut ordo est 'ausi estis sine meo numine tantas moles tollere et caelum terrasque turbare'? aut certe illud est, quod tria haec numina, licet divisa imperia teneant, videntur tamen invicem regni totius habere potestatem, sicut et ipsa elementa quae retinent physica inter se quadam ratione iunguntur. quod et ipsorum numinum sceptra significant. Iuppiter enim trifido utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto tricerbero. multi enim quaerunt, cur modo Neptunus de alienis conqueratur elementis. aut certe 'terram' pro mari posuit, ab eo quod continet id quod continetur, quia ipse dicitur Ἐνοσίχθων et Ἐνοσίγαιος, id est movens terram. et caelum pro aere; constat enim terram cum aqua in aere libratam.
2 lm|meo sine numine|lm hoc est 'et laxas sciret dare iussus habenas'.
3 lm|numine ventlm distingue 'numine', ut 'venti' convicium sit.
Servius HOME

bav1646.123 bnf7959.72 bnf7960.54 bnf7962.27 bnf10307.213 med221.102 ubk206.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik