monumenta.ch > Servius > 120
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 119 <<<     >>> Versus 121

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 120

1 lmam validam|lm zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'. quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut 'Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae'. ecce hoc loco 'sentis' et ante dicta et sequentia concludit.
2 lmlionelm antiptosis est, pro genetivo enim dativum posuit; nam constat huiusmodi Graeca nomina dativum singularem in ei diphthongum mittere, ut Orphei; nam illa solutio est cum Orphei separatim dicimus: nec modo 'Ilionei' possumus dicere adstrictum esse genetivum, ut ipse sit qui et dativus. quod si forte contingat, non regula mutatur, sed antiptosis fit, qua plerumque utuntur poetae, ut 'urbem quam statuo vestra est' pro urbs, item 'haeret pede pes' pro pedi.
Servius HOME

bav1646.123 bnf7959.71 bnf7960.53 bnf7962.27 bnf10307.213 med221.102 ubk206.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik