Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 119
1 | lm|arma virum|lm bene addidit 'virum', id est virorum. arma enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut 'Cerealiaque arma', item 'colligere arma iubet' et alio loco 'dicendum et quae sint duris agrestibus arma'. |
2 | lm|Troia|lm differentia in hoc sermone est et in sensu et in syllabis. nam cum provinciam dicimus, nam Troia provincia, Ilium ipsa civitas, et principale est nomen, brevis est 'Tro'. quando autem non est principale et derivatio est, longa est 'Tro.', ut 'Troius Aeneas'. |
3 | lm|gaza|lm Persicus sermo est et significat divitias, unde Gaza urbs in Palaestina dicitur, quod in ea Cambyses rex Persarum cum Aegyptiis bellum inferret divitias suas condidit. est autem generis feminini, ut 'et gaza laetus agresti'. quo exemplo apparet quoque superfluo quaeri a multis, quemadmodum potuerit aurum natare, nescientibus gazas, id est opes, dici omne quod possidemus. aut certe hyperbole tempestatis, ut etiam ponderosa ferri potuerint. |
4 | lm|per undas|lm 'per' quidam nolunt * * * . |