monumenta.ch > Servius > 118
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 117 <<<     >>> Versus 119

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 118

1 lm|apparent|lm aliud est 'parere' et aliud 'apparere'. 'parere' enim est oboedire, ut 'paret amor dictis', 'apparere' autem, videri, ut 'apparet liquido sublimis in aere Nisus'. et haec observatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri causa plerumque corrumpant.
2 lm|rarlm vel propter maris magnitudinem, vel quia una perierat navis. vel 'rari' de multis, ut ostendat statim alios plures periisse. et quomodo 'apparent', si 'ponto nox incubat atra'? aut quia 'crebris micat ignibus aether', aut quia ante ipsius oculos hoc evenit.
3 lm|nantes|lm prima verbi positio est 'no nas nat', unde est 'nare per aestatem liquidam'. prima syllaba naturaliter longa est, licet 'natare' 'na' brevis sit in eadem significatione.
4 lmn gurgite vasto|lm tapinosis est, id est rei magnae humilis expositio. prudenter tamen Vergilius humilitatem sermonis epitheto sublevat, ut hoc loco 'vasto' addidit. item cum de equo loqueretur ait 'cavernas ingentes'.
Servius HOME

bav1646.122 bnf7959.71 bnf7960.53 bnf7962.26 bnf10307.212 med221.101 ubk206.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik