monumenta.ch > Servius > 116
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 115 <<<     >>> Versus 117

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 116

1 lm|ter|lm saepius, finitus numerus pro infinito. crebros enim fluctus facit Aquilo, ut Sallustius 'crebritate fluctuum ut Aquilone solet'. vel certe quod Graeci τρικυμίαν appellant, ut Sallustius 'triplici fluctu'.
2 lmbidem|lm 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'.
Servius HOME

bav1646.122 bnf7959.71 bnf7960.53 bnf7962.26 bnf10307.212 med221.101 ubk206.22