1 | lm|dorsum inmane|lm eminens, altum, secundum Homerum. vel certe eminens planities aut superficies durior. aut sic ait hic poeta 'dorsum' de saxo, ut Homerus ' νῶτα θαλάσσης', sicut alibi ipse 'dorso dum pendet iniquo'. quidam 'inmane' pro malo accipiunt positum propter naufragia, quae ibi solent fieri; nam 'manum' bonum dicunt, ergo quod bono contrarium inmane; non enim potest pro magno accipi, <ut> alibi 'posuitque inmania templa', quia non facile apparent haec saxa, nisi cum mare ventis movetur. 'dorsum' autem hoc loco non absurde ait, quia Graece arae ipsae ἳππου νῶτα dicuntur, ut Sinnius Capito tradidit, secundum Homerum. |