1 | lm|saxa vocant itali mediis quae in fluctibus aras|lm ordo est, quae saxa in mediis fluctibus Itali aras vocant. pro quibus hunc ordinem esse ait 'tris Notus abreptas mediis fluctibus in saxa latentia torquet'. alii 'mediis <quae> fluctibus aras' legunt, ut sit ordo 'saxa vocant Itali aras, quae mediis fluctibus', ut desit 'sunt'. Italos autem aliqui non qui in Italia nati sint, sed qui Latine loquantur accipiunt. |