monumenta.ch > Servius > 454 > 108
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 107 <<<     >>> Versus 109

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 108

1 lm|tris|lm Latinum est. genetivus enim pluralis quotiens in 'ium' exit, accusativum pluralem in 'is' mittit, ut 'puppium puppis'; quotiens in 'um' exit, in 'es' mittit, ut 'patrum patres'.
2 lm|saxa latentia|lm modo propter tempestatem, non ut quidam tradunt tranquillo mari; nam quemadmodum latent quae nomen habent? haec autem saxa inter Africam, Siciliam et Sardiniam et Italiam sunt, quae saxa ob hoc Itali aras vocant, quod ibi Afri et Romani foedus inierunt et fines imperii sui illic esse voluerunt. unde et Dido 'litora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor'. quae arae a Sisenna 'propitiae' vocantur. alii dicunt Graecos haec saxa βωμοὺς appellare. quidam insulam fuisse hunc locum tradunt, quae subito pessum ierit, cuius reliquias saxa haec exstare, in quibus aiunt Poenorum sacerdotes rem divinam facere solitos. has aras alii Neptunias vocant, sicut Claudius Quadrigarius I. annalium 'apud aras, quae vocabantur Neptuniae'. Varro de ora maritima lib. I 'ut faciunt hi, qui ab Sardinia Siciliam aut contra petunt. nam si utramque ex conspectu amiserunt, sciunt periculose se navigare ac verentur in pelago latentem insulam, quem locum vocant aras'.
3 lm|torquet|lm iacit, inmittit, ut 'torquet aquosam hiemem'. alibi 'torquet' deflectit, ut 'torquet medios nox umida currus'. alibi regit et frenat, ut 'cuncta tuo qui bella pater sub numine torques'. alibi sustinet et fert 'axem umero torquet stellis fulgentibus aptum'.
Servius HOME

bav1646.122 bnf7959.71 bnf7960.53 bnf7962.26 bnf10307.212 med221.101 ubk206.22