monumenta.ch > Servius > 104
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 103 <<<     >>> Versus 105

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 104

1 lm|franguntur remlm vel gubernacula, vel quod melius est re vera remi. antiqui enim velis remisque navigabant, ut validis incumbere remis, obliquat sinus in ventos. et hoc de navi Aeneae, an de omnibus dixit?
2 lm|tum proram avertit|lm alii 'prora' legi tradunt.
3 lm|avertit|lm pro 'avertitur'. et est figura creberrima. potest namque pro activi verbi significatione passivum poni, ut est 'et pictis bellantur Amazones armis' pro bellant. nec nos debet movere quod bellor non facit, natura enim hoc prohibuit. nam conpone hoc verbum, et invenitur activum, facit enim debello debellor. et contra pro passivi verbi significatione activum ponitur, ut est hoc 'avertit' pro avertitur, et 'insinuat pavor' pro insinuatur, et 'nox umida caelo praecipitat' pro praecipitatur. sed haec verba tantummodo pro se invicem ponuntur, quae et activa esse possunt et passiva, ut est averto avertor, praecipito praecipitor. ergo non possumus dicere quod quidam artigraphus, declinationes activi verbi et passivi pro se invicem poni. nam et neutralis verbi declinatio activa est et communis deponentisve passiva, et aliud est esse activum verbum, aliud habere activi verbi declinationem.
Servius HOME

bav1646.122 bnf7959.71 bnf7960.53 bnf7962.26 bnf10307.212 med221.101 ubk206.22