monumenta.ch > Servius > 100
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 99 <<<     >>> Versus 101

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 100

1 lm|sarpedon|lm et in ultima possumus accentum ponere et in paenultima: nam Homerus et 'Sarpedonis' declinavit et 'Sarpedontis', unde et varius accentus est: 'Sarpedonis' enim antepaenultima habet accentum, 'Sarpedontis' paenultima. sed 'Sarpedontis' usurpavit; naturalis enim declinatio est 'Sarpedon Sarpedonis', ut 'Memnon Memnonis, Sinon Sinonis'. si autem genetivum in 'dontis' miserit, a circumflexo venit, qui est in ultima syllaba nominativi, ut Demophn Demophntis, Laocn Laocntis. sic ergo et Sarpedn, Sarpedontis. est autem Sarpedon Iovis filius et Laodamiae, ut alio loco 'quin occidit una Sarpedon mea progenies', occisus a Patroclo, Menoeti filio, armis Achillis induto. huius interitum Iuppiter prosecutus dicitur imbre sanguineo.
2 lm|simois|lm nomen hoc integrum ad nos transiit, unde suo est accentu proferendum. nam si esset latinum, in antepaenultima haberet accentum, quia secunda a fine brevis est. sane bene fecisse videtur Simoentis mentionem, ut ibi videatur pati se optavisse, ubi genitus est, ut alibi 'tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?'
3 lm|sub undis|lm et 'sub undis' legimus, et 'sub undas'. sed si 'sub undas', 'correpta' intellege, si 'sub undis', 'volvit'; varia ergo distinctio est.
4 lm|correpta|lm rapta.
Servius HOME

bav1646.121 bnf7959.70 bnf7960.53 bnf7962.26 bnf10307.211 med221.100 ubk206.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik