1 | lm|saevus|lm magnus, ut superius diximus. vel fortis, vel bellicosus, ut est 'et saevum Aenean agnovit Turnus in armis'. vel adversus hostes 'saevus', et est epitheton ad tempus; nam incongruum erat ab Aenea saevum Hectorem dici. aut 'saevus', quod adversum Antenorem et Aeneam et Helenum sentiens Helenam non permiserit reddi. <aut> ideo 'saevus' Hector, quia Aeneas pius. quod autem ait 'Aeacidae telo' vult ostendere feliciorem Hectorem, cui contigerit ab Achille perire, quod ipse optaverit ei congressus, sicut in V. Neptunus Veneri loquitur. et bene elegit, cum quibus perisse debuerit; ipse enim et fortis est, et numinum proles: recte ergo his iungitur, in quibus talia fuerunt. |