monumenta.ch > Servius > 146 > 97
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 96 <<<     >>> Versus 98

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 97

1 lm|tydide|lm vocativus Graecus est; si enim latine diceret, o Tydida debuit ponere. omnia enim patronymica quae in 'des' exeunt apud Latinos primae sunt declinationis, ut 'saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector'. Tydides Diomedes, Tydei et Deipyles, Adrasti filiae, filius, qui post captum Ilium ad Italiam venit, quod plenius in XI. libro habes. †eo tempore statua cum in templo Apollinis Delphici staret, vi quadam divina ad Corcyram migravit <et]2 visa est muros Corcyraeorum defendere: nam eius comminatione hostibus fugatis Corcyra bello exempta est.
Servius HOME

bav1646.121 bnf7959.70 bnf7960.53 bnf7962.26 bnf10307.211 med221.100 ubk206.22