monumenta.ch > Servius > 96
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 95 <<<     >>> Versus 97

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 96

1 lm|oppetere|lm ore terram petere, id est mori. possumus autem sic uti hoc sermone, ut et per se plenus sit et recipiat adiectionem. ergo dicimus et oppetit et mortem oppetit, sicut et exspirat et animam exspirat.
2 lm|fortissime gentis|lm atqui in artibus legimus superlativum gradum non nisi genetivo plurali iungi. constat quidem, sed 'gens' nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale. bene ergo iunxit, in gente enim plures sunt, ut alibi ipse 'ditissimus agri Phoenicum'; non enim unus est ager Phoenicum. item Sallustius 'Romani generis disertissimus'. aut superlativo pro comparativo usus videtur, quasi fortissimis comparandus, non ut vulgo creditur praeferendus. sane quaeritur, cur Diomedem fortissimum dixerit, cum post Achillem et Aiacem ipse sit tertius, unde et Sallustius ait 'primum Graecorum Achillem'. multi dicunt ideo fortissimum, quia iuxta Homerum et Venerem vulneravit et Martem. alii ad gentem referunt, quod Achilles Thessalus fuit, Aiax Graecus, Diomedes Danaus. multi ad excusationem Aeneae volunt fortissimum dictum, a quo eum constat esse percussum, ut Iuvenalis 'vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae'.
Servius HOME

bav1646.121 bnf7959.70 bnf7960.53 bnf7962.26 bnf10307.211 med221.100 ubk206.22