monumenta.ch > Servius > 433 > 95
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 94 <<<     >>> Versus 96

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 95

1 lm|quis|lm et quis et quibus significat: secundum artem enim sic dicimus. ab eo enim quod est 'a qui' in 'bus' mittit, ab eo quod est 'a quo' in 'is' mittit, sed a tertia declinatione in usu sunt dativus et ablativus plurales, licet antiqui omnibus usi sint casibus. denique Cato in originibus ait 'si ques sunt populi'. et declinavit 'ques quium', ut 'puppes puppium'.
2 lm|moenibus altis|lm propter Pergama, quae altissima fuerunt, ex quibus omnia alta aedificia pergama vocantur, sicut Aeschylus dicit.
Servius HOME

bav1646.121 bnf7959.70 bnf7960.53 bnf7962.26 bnf10307.211 med221.100 ubk206.22