monumenta.ch > Servius > 666 > 348 > 92
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 91 <<<     >>> Versus 93

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 92

1 lm|extemplo|lm ilico statim. et est augurum sermo. templum enim dicitur locus manu designatus in aere, post quem factum ilico captantur auguria.
2 lm|Aeneae|lm servavit τὸ πρέπον, ut Aeneam ultimum territum dicat.
3 lm|frigore|lm timore. et est reciproca translatio; nam et timor pro frigore et frigus pro timore ponitur, ut in Terentio 'uxorem tuam pavitare aiunt' non timere, sed laborare frigoribus; utrumque enim in unum exitum cadit, sicut et de calore et de frigore urere dicimus, ut est aut Boreae penetrabile frigus adurat. nam et Graeci φρικτὰ dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [' δῶρα μὲν οὐκ ἔτ' ὀνοστά']. Livius in Odyssia 'igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore'. reprehenditur sane hoc loco Vergilius, quod improprie hos versus Homeri transtulerit ' καὶ τότ) Ὀδυσσῆος λύτο γούνατα, καὶ φίλον ἦτορ, ὀχθήσας δ' ἄρα εἶπε πρὸς ὃν μεγαλήτορα θυμόν'. nam 'solvuntur frigore membra' longe aliud est, quam λύτο γούνατα: et 'duplices tendens ad sidera palmas talia voce refert' molle, cum illud magis altum et heroicae personae πρὸς ὃν μεγαλήτορα θυμόν. praeterea quis interdiu manus ad sidera tollit, aut quis ad caelum manum tendens non aliud precatur potius, quam dicit 'o terque quaterque beati'? et ille intra se, ne exaudiant socii et timidiores despondeant animo, hic vero vociferatur.
Servius HOME

bav1646.120 bnf7959.70 bnf7960.52 bnf7962.26 bnf10307.211 med221.100 ubk206.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik