Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 89
1 | lm|teucrorum ex oculis|lm numquam enim totum caelum nubibus tegitur, sed illa pars, contra quam flaverint venti. quod autem dixit diem eripi, ad videntum oculos rettulit, non ad naturam. |
2 | lm|teucrorum e. o.]|lm bene 'Teucrorum', quibus tempestas inmissa erat. |
3 | lm|nox incubat|lm nox dicta, quod oculis noceat. 'incubat' autem ideo dixit, quod alienum tempus invasit. nam incubare proprie dicitur per vim rem alienam velle tenere. aut certe 'nox incubat', ut nihil intervalli esset inter tenebras et mare. aut tempestates, ut in georgicis 'ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra'. |