monumenta.ch > Servius > 85
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 84 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 85

1 lm|eurusque notusque|lm cardinales quattuor venti sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, ut 'stridens aquilone procella'.
2 lm|una eurusque notusque et africus]|lm bene modo hos tres ventos inferiores tantum nominavit, qui a sedibus imis mare commovent, Zephyrum et Aquilonem tacuit; Zephyrum, qui ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat. ideo Homerus de eo ' καὶ βορέης αἰθρηγενέτης, μέγα κῦμα κυλίνδων'.
3 lm|ruunt|lm autem modo eruunt.
4 lm|procellis|lm procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat.
Servius HOME

bav1646.120 bnf7959.70 bnf7960.52 bnf7962.25 bnf10307.210 med221.99 ubk206.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik