1 | lm|qua data|lm et in undecimo coeant in foedera dextrae qua datur. 'qua' ergo quoniam. et 'qua data' ad votum ventorum videtur rettulisse. |
2 | lm|porta|lm omnis exitus porta dicitur, quasi qua potest vel inportari vel exportari aliquid. aut ideo 'porta', quia 'agmine' dixerat; nam porta proprie aut urbis aut castrorum est. |
3 | lm|turbine|lm vi ventorum. et sciendum est, quod quando appellativum est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut Horatius 'Turbonis in armis'. |