monumenta.ch > Servius > 531 > 79
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 78 <<<     >>> Versus 80

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 79

1 lm|tu das epulis accumbere divum|lm hoc est, tu me deum facis. duplici enim ratione divinos honores meremur, dearum coniugio et convivio deorum. unde et in bucolicis 'nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est'. sane 'epulis accumbere' secundum sui temporis consuetudinem dixit; nam olim sedentes vescebantur, sicut ipse meminit 'gramineoque viros locat ipse sedili' et 'perpetuis soliti patres considere mensis'. et apud Homerum sedentes dii epulantur.
Servius HOME

bav1646.120 bnf7959.70 bnf7960.52 bnf7962.25 bnf10307.210 med221.99 ubk206.22