Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 78
1 | lm|tu mihi quodcumque hoc regnlm rediit ad physicam rationem. nam motus aeris, id est Iunonis, ventos creat, quibus Aeolus praeest. dicendo autem 'quodcumque' aut verecunde ait, ne videatur adrogans, aut latenter paene iocatur poeta; quis enim potest ventos, id est rem inanem tenere? |
2 | lm|tu mihi q. h. r.]|lm hoc ad illud respondet 'namque tibi divum pater atque hominum rex'. |
3 | lm|quodcumque h. r.]|lm quia ipse rex sub alieno imperio est. 'quodcumque' ergo quod 'clauso ventorum carcere regno', nec in mea manu est nisi iusso ventos emittere. |
4 | lmovemque concilias|lm hysteroproteron in sensu. non enim Iuppiter conciliatur Aeolo, sed Aeolus Iovi, quasi superiori. conciliantur autem novi, reconciliantur antiqui. |