Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 77
1 | lm|explorare|lm deliberare; superius namque multa poposcerat Iuno. hoc ergo dicit: tuum est deliberare, quid velis. aut certe aperire vel pensare, quale sit desiderium. alii explorare Iovis animum; aut certe 'explorare' explanare; aut certe statuere, an aequum sit quod petis, tuus enim hic labor est. |
2 | lm|mihi iussa capessere fas est|lm figura est litotes, quae fit quotienscumque minus dicimus et plus significamus per contrarium intellegentes, ut hoc loco non ait: licet mihi inplere quae praecipis, sed nefas est non inplere quae iusseris. item 'munera nec sperno', id est libenter accipio. |
3 | lm|mihi iussa capessere fas est]|lm hoc secundum ea quae aliter dicuntur, aliter audiuntur dictum est. [nam] cum dicit non se posse <non> inplere quae Iuno praecipiat, nefas tamen putat [non] inplere praecepta. 'mihi' sane ultima syllaba produci debet, quia hoc casu omnia vel nomina vel pronomina vel participia in ultima syllaba produci debent. 'capessere' autem est saepe capere. |