monumenta.ch > Servius > 73
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 72 <<<     >>> Versus 74

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 73

1 lm|conubio iungam|lm deest eam; et conubium est ius legitimi matrimonii. et bene 'conubio iungam' dixit, ut hanc ab aliis segregaret, quae a regibus sine lege habentur. solent enim reges inter plures uni praecipuum dare nomen uxoris. et 'conubio' nu brevem posuit, cum naturaliter longa sit. nubo enim, unde habet originem, longa est. sed est tropus systole, qui fit quotienscumque longa corripitur syllaba propter metri necessitatem. ipse alio loco longam posuit, ut est 'Hectoris Andromache Pyrrhin conubia servas?' item 'cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit' et 'per conubia nostra' et 'Nomadumque petam conubia supplex'. sciendum tamen est, quia plerumque in conpositione vel derivatione principalitatis natura corrumpitur.
2 lm|conubio iungam stabili propriamque dicabo|lm multa in unum contulit versum quae Iuno promittit; dicendo enim 'conubio' ostendit legitimam, dicendo 'stabili' longam promittit concordiam, id est quae divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii removet suspitionem. quod autem adiecit 'dicabo' obsequentem eam fore demonstrat. in usu enim est ut dicamus, sacerdos dicatus est numini, hoc est ad obsequium datus est. alii 'dicabo' dabo accipiunt. Terentius 'iam hanc operam tibi dico', id est do, sicuti ab eo quod est dico participium a passivo dictus facit, ut est 'Iunoni infernae dictus sacer', quamvis alibi lectum sit 'templis sibi ferre dicatis'. 'propriam dicabo' autem deest 'tibi eam'. 'propriam' autem possumus vel firmam vel perpetuam accipere, ut 'si proprium hoc fuerit'. Terentius 'nihilne esse cuiquam proprium' et 'quod voluptates eorum propriae sunt' et 'da propriam, Thymbraee, domum'.
Servius HOME

bav1646.119 bnf7959.69 bnf7960.52 bnf7962.25 bnf10307.210 med221.99 ubk206.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik