1 | lm|sunt mihi bis septem|lm non sine ratione Iuno nymphas dicitur sua potestate retinere; ipsa est enim aer, de quo nubes creantur, ut est 'atque in nubem cogitur aer', ex nubibus aquae, quas nymphas esse non dubium est. ideo autem nympham Aeolo pollicetur, quia ventorum rex est, qui aquae motu creantur. bene ergo ei iungitur origo ventorum. sane notant Vergilium critici, quia marito promittit uxorem: quod excusat regia licentia, ut Sallustius 'denas alii alii plures habent, sed reges eo amplius'. vel certe quod ex priore coniuge inprobos filios Aeolus habuerit, vel quod haec quam promittit inmortalis est. alii volunt Iunonem per iram oblitam, Aeolum uxorem et filios habere; quod exinde adserunt, quia Aeolus ad haec nihil ei responderit. et bene Iuno sic pollicetur, quasi Aeolo beneficium ante non concesserit. econtra Aeolus non ad praesens, sed ad praeteritum respondit 'tu mihi quodcumque hoc regni est'. |
2 | lm|praestanti corpore nymphae|lm bene etiam istas laudat, ut maior sit in Deiopea pulchritudinis gloria. laudabilius enim est superare laudatos, ut ipse ad maiorem Aeneae gloriam laudat et Turnum. harum autem quattuordecim nomina, ut quidam volunt, in Georgicis invenimus. 'praestanti' autem 'corpore' pro praestantis corporis, ablativum pro genetivo. |