monumenta.ch > Servius > 744 > 70
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 69 <<<     >>> Versus 71

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 70

1 lm|aut age diversos|lm hoc est disperge illos per diversa, ne ad Italiam veniant; duobus enim generibus deletur exercitus, aut internecione aut dispersione.
2 lm|et dissice corpora|lm hic mutavit coniunctionem, nam dicendum erat 'aut dissice corpora'.
3 lm|corpora ponto|lm tam virorum quam navium, ut ipse alio loco cum de navibus loqueretur 'et toto descendit corpore pestis'. sciendum sane est artem hanc esse petitionis, ut minora inpetrare cupientes maiora poscamus: quod etiam nunc Iuno facit. scit namque se fatis obstare non posse, sed hoc agit, ut eos arceat ab Italia.
Servius HOME

bav1646.119 bnf7959.69 bnf7960.52 bnf7962.25 bnf10307.209 med221.98 ubk206.22