Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 67
1 | lm|gens|lm sermo hic et nationem significat et familiam, sed nunc ad utrumque potest referri. nam aut ad familiam Aeneae aut ad Troianam gentem refertur. |
2 | lm|Tyrrhenum]|lm Tyrrhenus cum fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi his contingeret: quae causa summam rerum fecit inopiam, nullo patriam relinquente aut volente peregrinari, quia tanta bonitas erat in regibus. consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant, alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque vacaretur. atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium. novissime tamen quia vincebat necessitas nec ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter ex fratribus cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset. cum Tyrrhenus sorte iussus discederet, in mari quod Tyrrhenum ab eo vocatur periit. cuius filius Tuscus cum populo evasit in regionem Tusciam, quae ab eo nomen accepit. |
3 | lm|Tyrrhenum|lm Tyrrhenum mare dictum est vel quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel certe a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. namque hoc habet fabula, dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse Tyrrhenos. qui cum esset experrectus in navi, quo duceretur rogavit; responderunt illi, quo vellet. Liber ait ad Naxum insulam sibi sacratam. at coeperunt alio vela deflectere, quam ob rem iratum numen tigres sibi sacratas iussit videri, quo terrore se illi in fluctus dedere praecipites. alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre temptaverint ac propterea hoc pertulerint. |
4 | lm|mihi navigat|lm id est in meum dolorem. |
5 | lm|navigat aequor|lm figura Graeca est; nos enim dicimus per aequor navigat. similiter etiam alio loco 'terram, mare, sidera iuro', cum latinitas exigat, ut addatur praepositio per. et non vacat quod 'Tyrrhenum' addidit; videtur enim dicere, iam eis Italiam esse vicinam. |