Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 65
1 | lm|aeole|lm rhetoricum est in omni petitione haec observare, ut possit praestare qui petitur, ut sit possibilitas, ut sit res iusta quae petitur, ut habeat modum petitio, ut sequatur remuneratio. et sciendum est secundum hunc ordinem omnes petitiones formare Vergilium, ut in hoc loco possibilitas est 'et mulcere dedit fluctus et tollere vento'. iusta petitio est 'gens inimica mihi'; omne enim quod contra inimicos petimus iustum est. modus petitionis est 'et dissice corpora ponto'. remuneratio 'sunt mihi bis septem praestanti c. n.' |
2 | lm|aeole incute vim ventis|lm ordo ipse est. et est figura parenthesis. inter parenthesin et ellipsin hoc interest, quod parenthesis es quotiens remota de medio sententia integer sermo perdurat; plenum namque est 'Aeole incute vim ventis'. item 'Aeneas rapidum ad naves praemittit Achatem'. ellipsis autem est quotiens remotis interpositis deest aliquid, ut est 'quos ego - post mihi non simili poena'; deest enim 'adfligam'. |
3 | lm|aeole]|lm sane antiqui quotiens a minoribus beneficium petebant, a nomine incipiebant, et erat honoratius si nomen ipsius ante praeferrent. |
4 | lm|divum pater atque hominum rex|lm Iuppiter. et periphrasis est, id est circumlocutio. 'pater' autem a Vergilio ad eminentiam ponitur, ut 'pater Aeneas' et 'pater Appenninus'. |