1 | lm|et premere et laxas sciret dare iussus habenas|lm permansit in translatione, ut 'vinclis et carcere frenat'. 'iussus' autem ob hoc posuit, quia suo nihil facit imperio. nam tolle hoc, et maior est omnibus diis, si ad eius voluntatem possunt elementa confundi: ut ipse 'Aeolus mihi iussa capessere fas est'. simul ventorum ostenditur vis, quibus parum fuerat montem superponi, nisi et regem acciperent, qui ipse quoque alieno pareret imperio. |
2 | lm|et premere e. l. s. d. i. h.]|lm alioquin Iunoni obsequi non posset. alii 'iussus' ita intellegunt, non cum iuberetur eum hoc facere, sed ita administrare, ut etiam iussus erat, secundum desiderium temporum. |