1 | lm|maria ac terras caelumque profundum|lm atqui quattuor elementa sunt, terra aqua aer aether. sed hoc loco rite praetermisit aetherem, quia venti non turbant superiora, ut ait Lucanus 'pacem summa tenent' (Lucan. 2,273), sed aut terras aut maria aut aerem. nam caelum hoc loco pro aere posuit, ut Lucretius 'in hoc caelo qui dicitur aer'. 'profundum' autem et sublime dicitur [et profundum mare], ut 'supremum' <et> altum 'pro supreme Iuppiter', <et> postremum. potest et ad maria et ad terras referri. quidam 'profundum' in profundum accipiunt, alii pro funditus. et sicut hic 'profundum' in altitudinem, sic alibi fastigia de infima parte 'forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras'. |