monumenta.ch > Servius > 69 > 168 > 56
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 55 <<<     >>> Versus 57

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 56

1 lm|circum fremunt|lm quidam hoc loco 'fremunt' id est imperia recusant intellegunt, ut apud Cassium in annalium secundo 'ne quis regnum occuparet, si plebs nostra fremere imperia coepisset', id est recusare. ita et hic ostendit ventos imperia recusantes. non numquam 'fremere' velle significat, ut 'arma amens fremit, arma toro tectisque requirit'.
2 lm|celsa arce|lm secundum quod superius diximus. venti enim melius deprehenduntur ex alto.
3 lm|sedet|lm non otiatur, sed curat; apud antiquos enim 'sedet' considerat significabat, ut alio loco ait 'Turnus sacrata valle sedebat'.
Servius HOME

bav1646.118 bnf7959.68 bnf7960.51 bnf7962.24 bnf10307.208 med221.97 ubk206.22