Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 52
1 | lm|aeoliam venit|lm novem insulae, quae sunt post fretum Siciliae, appellantur Aeoliae ab Aeolo rege, Hippotae filio, licet habeant et propria nomina. unde et Vergilius ait 'Aeoliam Liparen'. poetae quidem fingunt hunc regem esse ventorum, sed ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra ventorum inperitis visus est ventos sua potestate retinere. |
2 | lm|aeoliam venit|lm in Aeoliam. detraxit <praepositionem>, ut 'Italiam fato'. Aeolus Hippotae sive Iovis sive Neptuni filius. qui cum immineret bellum, quo Tyrrhenus, Lipari frater, Peloponnesum vastare proposuisset, missus ab Agamemnone, ut freta tueretur, pervenit ad Liparum, qui supra dictas insulas regebat imperio, factaque amicitia Cyanam filiam eius in matrimonium sumpsit et Strongulam insulam in qua maneret accepit. |
3 | lm|hic|lm illic, ut superius 'hic currus fuit'. |
4 | lm|vasto antro|lm physica ratione hoc fingit poeta. naturale enim est ut loca concava plena sint ventis. sane 'vasto' pro desolato veteres ponebant. Ennius Iphigenia 'quae nunc abs te viduae et vastae virgines sunt'. ponebant et pro magno. Clodius commentariorum 'vasta: inania magna'. |