1 | lm|nimborum|lm nimbi nunc ventos significant, plerumque nubes vel pluvias: ergo prout locus fuerit intellegamus. proprie tamen nimbi vocantur repentinae et praecipites pluviae; nam pluvias dicimus lentas et iuges. et figurate 'patriam, loca'; unum enim varietas ipsa significat. |
2 | lm|loca feta|lm nunc plena, ut alio loco 'feta armis'. sciendum est autem fetam dici et gravidam et partu liberatam, ut 'fecerat et viridi fetam Mavortis in antro'; enixam autem eam fuisse lac, quod pueris praebebatur, ostendit. item fetam gravidam illo loco ostendit, 'non insueta graves temptabunt pabula fetas'. ergo quia feta medius sermo est, bene hoc loco epitheto discrevit, dicens 'graves fetas', ut bonum facinus et malum facinus dicimus, bonum venenum et malum venenum. |
3 | lm|austris|lm figura est celebrata apud Vergilium: et est species pro genere. legerat apud Ennium 'furentibus ventis', sed quasi asperum fugit et posuit 'austris' pro ventis. |