1 | lm|et soror et coniunx|lm physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aerem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana. sed quoniam Iuno, hoc est aer, subiectus est igni, id est Iovi, iure superposito elemento mariti traditum nomen est. Iovem autem a iuvando dixerunt; nulla enim res sic fovet omnia, quemadmodum calor. |
2 | lm|tot annos|lm licenter in istis elocutionibus et accusativo et ablativo utimur. dicimus enim et 'tota nocte legi' et 'totam noctem legi'. honestior tamen elocutio est per accusativum. sane 'tot annos' continuationem significat, 'tot annis' autem intervallum. |