1 | lm|ast ego|lm nunc conparat singula. et ne leve esset quod dixerat 'ego', addidit 'deorum regina'; sic Sallustius 'vos autem, hoc est populus Romanus'. |
2 | lm|divum|lm autem pro divorum, sicut 'Argivum'. |
3 | lmncedo|lm incedere proprie est nobilium personarum, hoc est cum aliqua dignitate ambulare, ut 'regina ad templum forma pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior', Sallustius 'sed incedunt per ora vestra magnifici'. |