monumenta.ch > Servius > 504 > 87 > 43
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 42 <<<     >>> Versus 44

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 43

1 lm|disiecitque|lm quidam volunt fulminum genera quattuor esse: unum quod dicitur dissiciens idemque fragosum, alterum transfigens, tertium corripiens, quartum infigens: quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'.
2 lm|rates|lm abusive naves; nam proprie rates sunt conexae invicem trabes. Varro ad Ciceronem 'ratis dicta navis longa propter remos, quod hi supra aquam sublati dextra et sinistra duas rates efficere videntur. ratis enim, unde hoc translatum, ubi plures mali aut trabes iuncti aqua ducuntur. hinc naviculae cum remis ratariae dicuntur'.
Servius HOME

bav1646.117 bnf7959.67 bnf7960.51 bnf7962.24 bnf10307.207 med221.97 ubk206.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik